- TRIUMVIRI Capitales
- TRIUMVIRI Capitalesqui et Tresviri et Treviri Capitales, Sallustio, in Catil. c. 55. Iudices vel, ut alii legunt, Vindices rerum capitalium, creati sunt primum M. Curiô Dentatô et P. Ruffinô Consulib. ut ex Liv. l. 9. apparet, an. Urb. Cond. 495. ut habet Rosinus, l. 7. c. 27. Conquirebant ii maleficii suspectos comprehendebantque, carceris erant custodes, damnatosque a Praetore in carcere carnifici necandos tradebant: Ipsi quoque de scelere eorum, qui cives Romani non erant, in Urbe tamen habitabant, ac de vilibus et abiectae conditionis hominibus, puta furibus et servis nequam, iudicabant facinorisque convictos puniebant, ad Maeniam columnam, in Foro Romano iudicia ea exercentes. Unde Q. Horatius Flaccus in Maenam Pompeianum, Epodon Ode 4. v. 11.Sectus flagellis hîc Triumvir alibusPraeconis ad fastidium.Val. Max. item, l. 8. c. 4. ex. 2. Fannii servus Alexander, cum in suspicionem C. Fl. Equitis Rom. occisi venisset, sexies tortus pernegavit ei se culpae affinem fuisse: sed perinde atque confessus et a Iudicibus damnatus, et a L. Calpurnio Triumviro in crucem actus est. Imo non servorum et humilium tantum, sed et liberorum nobiliumque maleficia illos conquisivisse, carcerisque custodes et animad versionibus interfuisse, docent Varro de L. L. l. 4. et Pomponius, de orig. Iuris, l. 2. clarius autem Livius ac Gellius, quorum is l. 39. c. 17. fugientes Bacchanalium conscios a Triumvivis in carcerem coniectos esse scribit: Hic. l. 3. c. 3. Naevium, ob assiduam maledicentiam et probra in Civitatis Principes de Graecorum Poetarum more, dicta, in vincula Romae a Triumviris coniectum esse, narrat. Quod tamen primis temporibus, cum nondum constitutae essent quaestiones publicae, factum esse, contendit Rosinus, loc. cit. Cum vero, eorum interventu, in delinquentes animadversum esse, ex Pomponio diximus, non sic intelligendum est, quasi ipsi Triumviri quemquam suppliciô affecerint: sed quod per lictores suos, quorum octo sub se habebant, ut colligere est ex Plauto Amphitruon Act. 1. sc. 1. v. 3. ubi Sosia,Quid faciam nunc, si Tres viri me in carcerem compegerint?Inde cras e promptuaria cella depromar ad flagrum.Nec causam liceat dicere mihi, neque in hero quidquam auxiliisiet?Nec quidquam sit, quin me omnes esse dignum deputent;Ita quasi incudem me miserum octo validi homines caedent.Porro idem Triumviri multam sive sacramentum (ita vocabatur aes, quod poenae nomine pendendum erat) exigebant, sicut Festus nos docet, in verbo Sacramentum: ubi Plebiscitum mutilum sic restituit Scaliger. Quercumque. Praetor. posthac. factus. erit. quei. inter. ceiveis. ios. dicet. Tresviros. Capitaleis. populum. rogato. iique. Tresvirei. Capitaleis. queicumque. posthac. factei. erunt. sacramenta. exigunto. iudicantoque. eodemque. iure. sunto. utei. ex legih. plebeique. sciteis. exigere. iudicare. esseque. oportet. Atque hanc pecuniam in divinos usus, et ad tuenda sacra civitati conferebant, ut constat ex Lege Lucii Papirii Tribuni Pleb. apud eundem. Creabantur autem illi Comitiis Tributis, etc. Vide Iac. Raevardum, Variorum l. 2. c. 18. Fabrum, Semestr. l. 2. c. 6. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 27. Alios. Iis apud Athenienses non absimiles fuisse τοὺς Ε῞νδεκα, seu Undecimviros, ut C. Nepos vocat in Phocione, c. 4. docet Guil. Budaeus, Annotat. poster. ad ff. Vide infra Undecimviri.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.